monumenta.ch > Plinius > sectio 235

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 235
{LXXXV} Romae vero lotos in Lucinae area, anno, qui fuit sine magistratibus, CCCLXXIX urbis aede condita. incertum, ipsa quanto vetustior; esse quidem vetustiorem non est dubium, cum ab eo luco Lucina nominetur. haec nunc D circiter annum habet. antiquior, sed incerta eius aetas, quae capillata dicitur, quoniam Vestalium virginum capillus ad eam defertur.